<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="61" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>utebatur autem equo insigni, pedibus prope humanis et in modum digitorum ungulis fissis,
          quem natum apud se, cum haruspices imperium orbis terrae significare domino
          pronuntiassent, magna cura aluit nec patientem sessoris alterius primus ascendit; cuius
          etiam instar pro aede Veneris Genetricis postea dedicauit.</p></div></div><div n="62" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>inclinatam aciem solus saepe restituit obsistens fugientibus retinensque singulos et
          contortis faucibus conuertens in hostem et quidem adeo plerumque trepidos, ut
            aquilifer<del>o</del> moranti se cuspide sit comminatus, alius in manu detinentis
          reliquerit signum.</p></div></div><div n="63" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>non minor illa constantia eius, maiora etiam indicia fuerint. post aciem Pharsalicam cum
          praemissis in Asiam copiis per angustias Hellesponti uectoria nauicula traiceret, L.
          Cassium partis aduersae cum decem rostratis nauibus obuium sibi neque refugit et comminus
          tendens, ultro ad deditionem hortatus, supplicem ad se recepit.</p></div></div><div n="64" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Alexandriae circa oppugnationem pontis eruptione hostium subita conpulsus in scapham
          pluribus eodem praecipitantibus, cum desilisset in mare, nando per ducentos passus euasit
          ad proximam nauem, elata laeua, ne libelli quos tenebat madefierent, paludamentum mordicus
          trahens, ne spolio poteretur hostis.</p></div></div><div n="65" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Militem neque a moribus neque a fortuna probabat, sed tantum a uiribus, tractabatque pari
          seueritate atque indulgentia. non enim ubique ac semper, sed cum hostis in proximo esset,
          coercebat: tum maxime exactor grauissimus disciplinae, ut neque itineris neque proelii
          tempus denuntiaret, sed paratum et intentum momentis omnibus quo uellet subito educeret.
          quod etiam sine causa plerumque faciebat, praecipue pluuiis et festis diebus. ac subinde
          obseruandum se admonens repente interdiu uel nocte subtrahebat, augebatque iter, ut serius
          subsequentis defetigaret.</p></div></div></div></body></text></TEI>