<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="6" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Quaestor Iuliam amitam uxoremque Corneliam defunctas laudauit e more pro rostris.
            <del>s</del>et in amitae quidem laudatione de eius ac patris sui utraque origine sic
          refert:</p><p><quote>Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus
            coniunctum est. nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere
            Iulii, cuius gentis familia est nostra. est ergo in genere et sanctitas regum, qui
            plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt
            reges.</quote></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged">
        </p><p>In Corneliae autem locum Pompeiam duxit Quinti Pompei filiam, L. Sullae neptem; cum qua
          deinde diuortium fecit adulteratam opinatus a Publio Clodio, quem inter publicas
          caerimonias penetrasse ad eam muliebri ueste tam constans fama erat, ut senatus
          quaestionem de pollutis sacris decreuerit.</p></div></div><div n="7" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Quaestori ulterior Hispania obuenit; ubi cum mandatu <choice><abbr>pr.</abbr><expan>pr<ex>aetoris</ex></expan></choice>
          iure dicundo conuentus circumiret Gadisque uenisset, animaduersa apud Herculis templum
          Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignauiam suam, quod nihil dum a se
          memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem
          continuo efflagitauit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> etiam confusum eum somnio proximae noctis—nam uisus
          erat per quietem stuprum matri intulisse—coiectores ad amplissimam spem incitauerunt
          arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi
          uidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur.</p></div></div><div n="8" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>decedens ergo ante tempus colonias Latinas de petenda ciuitate agitantes adiit, et ad
          audendum aliquid concitasset, nisi consules conscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob
          id ipsum retinuissent.</p></div></div><div n="9" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Nec eo setius maiora mox in urbe molitus est: siquidem ante paucos dies quam aedilitatem
          iniret, uenit in suspicionem conspirasse cum Marco Crasso consulari, item Publio Sulla et
          L. Autronio post designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum
          adorirentur, et trucidatis quos placitum esset, dictaturam Crassus inuaderet, ipse ab eo
          magister equitum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica Sullae et Autronio
          consulatus restitueretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> meminerunt huius coniurationis
          Tanusius Geminus in historia, Marcus Bibulus in edictis, C. Curio pater in orationibus. de
          hac significare uidetur et Cicero in quadam ad Axium epistula referens Caesarem in
          consulatu confirmasse regnum, de quo aedilis cogitarat. Tanusius adicit Crassum
          paenitentia uel metu diem caedi destinatum non obisse et idcirco ne Caesarem quidem
          signum, quod ab eo dari conuenerat, dedisse; conuenisse autem Curio ait, ut togam de umero
          deiceret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> idem Curio sed et M. Actorius Naso auctores
          sunt conspirasse eum etiam cum Gnaeo Pisone adulescente, cui ob suspicionem urbanae
          coniurationis prouincia Hispania ultro extra ordinem data sit; pactumque ut simul foris
          ille, ipse Romae ad res nouas consurgerent, per †Ambranos et Transpadanos; destitutum
          utriusque consilium morte Pisonis.</p></div></div><div n="10" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Aedilis praeter comitium ac forum basilicasque etiam Capitolium ornauit porticibus ad
          tempus extructis, in quibus abundante rerum copia pars apparatus exponeretur. uenationes
          autem ludosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque
          inpensarum solus gratiam caperet nec dissimularet collega eius Marcus Bibulus, euenisse
          sibi quod Polluci: ut enim geminis fratribus aedes in foro constituta tantum Castoris
          uocaretur, ita suam Caesarisque munificentiam unius Caesaris dici. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto
          paucioribus quam destinauerat paribus; nam cum multiplici undique familia conparata
          inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere
          Romae liceret.</p></div></div></div></body></text></TEI>