<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="35" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>hinc urbe repetita in Macedoniam transgressus Pompeium, per quattuor paene menses maximis
          obsessum operibus, ad extremum Pharsalico proelio fudit et fugientem Alexandriam
          persecutus, ut occisum deprehendit, cum Ptolemaeo rege, a quo sibi quoque insidias tendi
          uidebat, bellum sane difficillimum gessit, neque loco neque tempore aequo, sed hieme anni
          et intra moenia copiosissimi ac sollertissimi hostis, inops ipse omnium rerum atque
          inparatus. regnum Aegypti uictor Cleopatrae fratrique eius minori permisit, ueritus
          prouinciam facere, ne quandoque uiolentiorem praesidem nacta nouarum rerum materia esset.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> ab Alexandria in Syriam et inde Pontum transiit
          urgentibus de Pharnace nuntiis, quem Mithridatis Magni filium ac tunc occasione temporum
          bellantem iamque multiplici successu praeferocem, intra quintum quam adfuerat diem,
          quattuor quibus in conspectum uenit horis, una profligauit acie; crebro commemorans Pompei
          felicitatem, cui praecipua militiae laus de tam inbelli genere hostium contigisset. dehinc
          Scipionem ac Iubam reliquias partium in Africa refouentis deuicit, Pompei liberos in
          Hispania.</p></div></div></div></body></text></TEI>