<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="29" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Commotus his Caesar ac iudicans, quod saepe ex eo auditum ferunt, difficilius se
          principem ciuitatis a primo ordine in secundum quam ex secundo in nouissimum detrudi,
          summa ope restitit, partim per intercessores tribunos, partim per Seruium Sulpicium
          alterum consulem. insequenti quoque anno Gaio Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in
          consulatu successerat, eadem temptante collegam eius Aemilium Paulum Gaiumque Curionem
          uiolentissimum tribunorum ingenti mercede defensores parauit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> sed cum obstinatius omnia agi uideret et designatos etiam consules e
          parte diuersa, senatum litteris deprecatus est, ne sibi beneficium populi adimeretur, aut
          ut ceteri quoque imperatores ab exercitibus discederent; confisus, ut putant, facilius se,
          simul atque libuisset, ueteranos conuocaturum quam Pompeium nouos milites. cum aduersariis
          autem pepigit, ut dimissis octo legionibus Transalpinaque Gallia duae sibi legiones et
          Cisalpina prouincia uel etiam una legio cum Illyrico concederetur, quoad consul
          fieret.</p></div></div></div></body></text></TEI>