<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="27" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>ad retinendam autem Pompei necessitudinem ac uoluntatem Octauiam sororis suae neptem,
          quae Gaio Marcello nupta erat, condicionem ei detulit sibique filiam eius in matrimonium
          petit Fausto Sullae destinatam. omnibus uero circa eum atque etiam parte magna senatus
          gratuito aut leui faenore obstrictis, ex reliquo quoque ordinum genere uel inuitatos uel
          sponte ad se commeantis uberrimo congiario prosequebatur, libertos insuper seruulosque
          cuiusque, prout domino patronoue gratus qui esset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> tum
          reorum aut obaeratorum aut prodigae iuuentutis subsidium unicum ac promptissimum erat,
          nisi quos grauior criminum uel inopiae luxuriaeue uis urgeret, quam ut subueniri posset a
          se; his plane palam bello ciuili opus esse dicebat.</p></div></div></div></body></text></TEI>