<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="25" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>gessit autem nouem annis, quibus in imperio fuit, haec fere.</p><p>Omnem Galliam, quae saltu Pyrenaeo Alpibusque et monte Cebenna, fluminibus Rheno ac
          Rhodano continetur patetque circuitu ad bis et tricies centum milia passuum, praeter
          socias ac bene meritas ciuitates in prouinciae formam redegit, eique <emph rend="box"><num>cccc</num></emph> in singulos annos stipendii nomine inposuit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum ponte fabricato
          adgressus maximis adfecit cladibus; adgressus est et Britannos ignotos antea superatisque
          pecunias et obsides imperauit; per tot successus ter nec amplius aduersum casum expertus:
          in Britannia classe ui tempestatis prope absumpta et in Gallia ad Gergouiam legione fusa
          et in Germanorum finibus Titurio et Aurunculeio legatis per insidias caesis.</p></div></div></div></body></text></TEI>