<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="23" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Functus consulatu Gaio Memmio Lucioque Domitio praetoribus de superioris anni actis
          referentibus cognitionem senatui detulit; nec illo suscipiente triduoque per inritas
          altercationes absumpto in prouinciam abiit. et statim quaestor eius in praeiudicium
          aliquot criminibus arreptus est. mox et ipse a Lucio Antistio tr. pl. postulatus appellato
          demum collegio optinuit, cum rei publicae causa abesset reus ne fieret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> ad securitatem ergo posteri temporis in magno negotio habuit obligare
          semper annuos magistratus et e petitoribus non alios adiuuare aut ad honorem pati
          peruenire, quam qui sibi recepissent propugnaturos absentiam suam; cuius pacti non
          dubitauit a quibusdam ius iurandum atque etiam syngrapham exigere.</p></div></div></div></body></text></TEI>