<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="22" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Socero igitur generoque suffragantibus ex omni prouinciarum copia Gallias potissimum
          elegit, †cuius emolumento et oportunitate idonea sit materia triumphorum. et initio quidem
          Galliam Cisalpinam Illyrico adiecto lege Vatinia accepit; mox per senatum Comatam quoque,
          ueritis patribus ne, si ipsi negassent, populus et hanc daret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> quo gaudio elatus non temperauit, quin paucos post dies frequenti curia
          iactaret, inuitis et gementibus aduersaris adeptum se quae concupisset, proinde ex eo
          insultaturum omnium capitibus; ac negante quodam per contumeliam facile hoc ulli feminae
          fore, responderit quasi adludens: in Suria quoque regnasse Sameramin magnamque Asiae
          partem Amazonas tenuisse quondam.</p></div></div></div></body></text></TEI>