<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="20" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>inito honore primus omnium instituit, ut tam senatus quam populi diurna acta confierent
          et publicarentur. antiquum etiam rettulit morem, ut quo mense fasces non haberet, accensus
          ante <pb n="9"/>eum iret, lictores pone sequerentur. lege autem agraria promulgata obnuntiantem
          collegam armis foro expulit ac postero die in senatu conquestum nec quoquam reperto, qui
          super tali consternatione referre aut censere aliquid auderet, qualia multa saepe in
          leuioribus turbis decreta erant, in eam coegit desperationem, ut, quoad potestate abiret,
          domo abditus nihil aliud quam per edicta obnuntiaret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"/><p>Vnus ex eo tempore omnia in re publica et ad arbitrium administrauit, ut nonnulli
          urbanorum, cum quid per iocum testandi gratia signarent, non Caesare et Bibulo, sed Iulio
          et Caesare consulibus actum scriberent bis eundem praeponentes nomine atque cognomine,
          utque uulgo mox ferrentur hi uersus:</p><l>non Bibulo quiddam nuper sed Caesare factum est:</l><l>nam Bibulo fieri consule nil memini. </l></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> campum Stellatem
          maioribus consecratum agrumque Campanum ad subsidia rei publicae uectigalem relictum
          diuisit extra sortem ad uiginti milibus ciuium, quibus terni pluresue liberi essent.
          publicanos remissionem petentis tertia mercedum parte releuauit ac, ne in locatione
          nouorum uectigalium inmoderatius licerentur, propalam monuit. cetera item, quae cuique
          libuissent, dilargitus est contra dicente nullo ac, si conaretur quis, absterrito.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> Marcum Catonem interpellantem extrahi curia per
          lictorem ducique in carcerem iussit. Lucio Lucullo liberius resistenti tantum calumniarum
          metum iniecit, ut ad genua ultro sibi accideret. Cicerone in iudicio quodam deplorante
          temporum statum Publium Clodium inimicum eius, frustra iam pridem a patribus ad plebem
          transire nitentem, eodem die horaque nona transduxit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p rend="merged">
          postremo in uniuersos diuersae factionis indicem <gap reason="omitted"/> inductum praemiis, ut se de
          inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdam profiteretur productusque pro rostris
          auctores ex conpacto nominaret; sed uno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis
          nominatis desperans tam praecipitis consilii euentum intercepisse ueneno indicem
          creditur.</p></div></div></div></body></text></TEI>