<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="2" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Stipendia prima in Asia fecit Marci Thermi praetoris contubernio; a quo ad accersendam
          classem in Bithyniam missus desedit apud Nicomeden, non sine rumore prostratae regi
          pudicitiae; quem rumorem auxit intra paucos rursus dies repetita <placeName key="Bithynia">Bithynia</placeName> per causam exigendae pecuniae, quae deberetur cuidam libertino
          clienti suo. reliqua militia secundiore fama fuit et a Thermo in expugnatione Mytilenarum
          corona ciuica donatus est.</p></div></div></div></body></text></TEI>