<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="17" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Recidit rursus in discrimen aliud inter socios Catilinae nominatus et apud Nouium Nigrum
          quaestorem a Lucio Vettio indice et in senatu a Quinto Curio, cui, quod primus consilia
          coniuratorum detexerat, constituta erant publice praemia. Curius e Catilina se cognouisse
          dicebat, Vettius etiam chirographum eius Catilinae datum pollicebatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> id uero Caesar nullo modo tolerandum existimans, cum inplorato
          Ciceronis testimonio quaedam se de coniuratione ultro ad eum detulisse docuisset, ne Curio
          praemia darentur effecit; Vettium pignoribus captis et direpta supellectile male mulcatum
          ac pro rostris in contione paene discerptum coiecit in carcerem; eodem Nouium quaestorem,
          quod compellari apud se maiorem potestatem passus esset.</p></div></div></div></body></text></TEI>