<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="14" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Praetor creatus, detecta coniuratione Catilinae senatuque uniuerso in socios facinoris
          ultimam statuente poenam, solus municipatim diuidendos custodiendosque publicatis bonis
          censuit. quin et tantum metum iniecit asperiora suadentibus, identidem ostentans quanta
          eos in posterum a plebe Romana maneret inuidia, ut Decimum Silanum consulem designatum non
          piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, uelut grauius
          atque ipse sensisset exceptam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> obtinuisset adeo
          transductis iam ad se pluribus et in his Cicerone consulis fratre, nisi labantem ordinem
          confirmasset M. Catonis oratio. ac ne sic quidem impedire rem destitit, quoad manus
          equitum Romanorum, quae armata praesidii causa circumstabat, inmoderatius perseueranti
          necem comminata est, etiam strictos gladios usque eo intentans, ut sedentem una proximi
          deseruerint, uix pauci complexu togaque obiecta protexerint. tunc plane deterritus non
          modo cessit, sed et in reliquum anni tempus curia abstinuit.</p></div></div></div></body></text></TEI>