<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="11" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Conciliato populi fauore temptauit per partem tribunorum, ut sibi Aegyptus prouincia
          plebi scito daretur, nanctus extraordinarii imperii occasionem, quod Alexandrini regem
          suum socium atque amicum a senatu appellatum expulerant resque uulgo inprobabatur. nec
          obtinuit aduersante optimatium factione: quorum auctoritatem ut quibus posset modis in
          uicem deminueret, tropaea Gai Mari de Iugurtha deque Cimbris atque Teutonis olim a Sulla
          disiecta restituit atque in exercenda de sicaris quaestione eos quoque sicariorum numero
          habuit, qui proscriptione ob relata ciuium Romanorum capita pecunias ex aerario
          acceperant, quamquam exceptos Cornelis legibus.</p></div></div><div n="12" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>subornauit etiam qui Gaio Rabirio perduellionis diem diceret, quo praecipuo adiutore
          aliquot ante annos Luci Saturnini seditiosum tribunatum senatus coercuerat, ac sorte iudex
          in reum ductus tam cupide condemnauit, ut ad populum prouocanti nihil aeque ac iudicis
          acerbitas profuerit.</p></div></div><div n="13" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>deposita prouinciae spe pontificatum maximum petit non sine profusissima largitione; in
          qua reputans magnitudinem aeris alieni, cum mane ad comitia descenderet, praedixisse matri
          osculanti fertur domum se nisi pontificem non reuersurum. atque ita potentissimos duos
          competitores multumque et aetate et dignitate antecedentes superauit, ut plura ipse in
          eorum tribubus suffragia quam uterque in omnibus tulerit.</p></div></div><div n="14" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Praetor creatus, detecta coniuratione Catilinae senatuque uniuerso in socios facinoris
          ultimam statuente poenam, solus municipatim diuidendos custodiendosque publicatis bonis
          censuit. quin et tantum metum iniecit asperiora suadentibus, identidem ostentans quanta
          eos in posterum a plebe Romana maneret inuidia, ut Decimum Silanum consulem designatum non
          piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, uelut grauius
          atque ipse sensisset exceptam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> obtinuisset adeo
          transductis iam ad se pluribus et in his Cicerone consulis fratre, nisi labantem ordinem
          confirmasset M. Catonis oratio. ac ne sic quidem impedire rem destitit, quoad manus
          equitum Romanorum, quae armata praesidii causa circumstabat, inmoderatius perseueranti
          necem comminata est, etiam strictos gladios usque eo intentans, ut sedentem una proximi
          deseruerint, uix pauci complexu togaque obiecta protexerint. tunc plane deterritus non
          modo cessit, sed et in reliquum anni tempus curia abstinuit.</p></div></div><div n="15" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Primo praeturae die Quintum Catulum de refectione Capitoli ad disquisitionem populi
          uocauit rogatione promulgata, qua curationem eam in alium transferebat; uerum impar
          optimatium conspirationi, quos relicto statim nouorum consulum officio frequentes
          obstinatosque ad resistendum concucurrisse cernebat, hanc quidem actionem deposuit.</p></div></div></div></body></text></TEI>