hinc letale uiri robur tegimenque tremendum in flammas iaciunt, ambustoque ore genisque deforme alitibus liquere cadauer Hiberis. Poenorum interea quis rerum summa potestas, consultant bello super, et quae dicta ferantur Ausoniae populis, oratorumque minaci aduentu trepidant. mouet hinc foedusque fidesque et testes superi iurataque pacta parentum, hinc popularis amor coeptantis magna iuuentae, et sperare iuuat belli meliora. sed, olim ductorem infestans odiis gentilibus, Hannon sic adeo increpitat studia incautumque fauorem: ‘Cuncta quidem, patres, (neque enim cohibere minantum irae se ualuere) premunt formidine uocem: haud tamen abstiterim. mortem licet arma propinquent, testabor superos, et caelo nota relinquam quae postrema salus rerum patriaeque reposcit. nec nunc obsessa demum et fumante Sagunto haec serus uates Hannon canit. anxia rupi pectora ne castris innutriretur et armis exitiale caput; monui et, dum uita, monebo, ingenitum noscens uirus flatusque paternos, ut, qui stelligero speculatur sidera caelo, uenturam pelagi rabiem Caurique futura praedicit miseris haud uanus flamina nautis. consedit solio rerumque inuasit habenas: ergo armis foedus fasque omne abrumpitur armis, oppida quassantur, longeque in moenia nostra Aeneadum arrectae mentes, disiectaque pax est. exagitant manes iuuenem furiaeque paternae