totum signa uidet uictricia ferre per orbem, iam propius metuens bellandi corda furore Phoenicum extimulat. sed enim conamine primae contuso pugnae fractisque in gurgite coeptis Sicanio Libycis, iterum instaurata capessens arma remolitur; dux agmina sufficit unus turbanti terras pontumque mouere paranti. Iamque deae cunctas sibi belliger induit iras Hannibal: hunc audet solum componere fatis. sanguineo tum laeta uiro atque in regna Latini turbine mox saeuo uenientum haud inscia cladum, Intulerit Latio, spreta me, Troius inquit ‘exul Dardaniam et bis numina capta penates sceptraque fundarit uictor Lauinia Teucris, dum Romana tuae, Ticine, cadauera ripae non capiant, famulusque mihi per Celtica rura sanguine Pergameo Trebia et stipantibus armis corporibusque uirum retro fluat, ac sua largo stagna reformidet Trasimennus turbida tabo, dum Cannas tumulum Hesperiae campumque cruore Ausonio mersum sublimis Iapyga cernam teque uadi dubium coeuntibus, Aufide, ripis per clipeos galeasque uirum caesosque per artus uix iter Hadriaci rumpentem ad litora ponti.’ haec ait ac iuuenem facta ad Mauortia flammat. Ingenio motus auidus fideique sinister is fuit, exuperans astu, sed deuius aequi. armato nullus diuum pudor: improba uirtus et pacis despectus honos, penitusque medullis sanguinis humani flagrat sitis. his super, aeui