imperat et longe clausis sua foedera, longe Ausoniam fore, nec ueniae spem Marte subactis: scita patrum et leges et iura fidemque deosque in dextra nunc esse sua. uerba ocius acer intorto sancit iaculo figitque per arma stantem pro muro et minitantem uana Caicum. concidit exacti medius per uiscera teli, effusisque simul praerupto ex aggere membris uictori moriens tepefactam ret t ulit hastam. at multo ducis exemplum clamore secuti inuoluunt atra telorum moenia nube. clara nec in numero uirtus latet: obuia quisque ora duci portans ceu solus bella capessit. hic crebram fundit Baliari uerbere glandem terque leui ducta circum caput altus habena permissum uentis a b scondit in aera telum, hic ualido librat stridentia saxa lacerto, huic impulsa leui torquetur lancea nodo. ante omnis ductor patriis insignis in armis nunc picea iactat fumantem lampada flamma, nunc sude, nunc iaculo, nunc saxis impiger instat aut hydro imbutas, bis noxia tela, sagittas contendit neruo atque insultat fraude pharetrae, Dacus ut armiferis Geticae telluris in oris spicula quae patrio gaudens acuisse ueneno fundit apud ripas inopina binominis Histri. Cura subit, collem turrita cingere fronte castelloque urbem circumuallare frequenti. heu priscis numen populis, at nomine solo in terris iam nota Fides! stat dura iuuentus