Spero me secutum in libellis meis tale temperamen- tum, ut de illis queri non possit quisquis de se bene senserit, cum salva infimarum quoque personarum re- verentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis. Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma- lignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam ver- borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu- sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi- tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri- buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi meo iure facturus, si epistulam versibus clusero: Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae Festosque lusus et licentiam volgi, Cur in theatrum, Cato severe, venisti? An ideo tantum veneras, ut exires?