<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1276.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2" org="uniform" sample="complete"><div type="textpart" subtype="poem" n="6" met="hexameter" org="uniform" sample="complete"><l n="91">cuius apud molles minima est iactura cathedras.</l><l n="92">Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem</l><l n="93">pertulit Ionium constanti pectore, quamvis</l><l n="94">mutandum totiens esset mare. iusta pericli</l><l n="95">si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur</l><l n="96">pectore nec tremulis possunt insistere plantis:</l><l n="97">fortem animum praestant rebus quas turpiter audent,</l><l n="98">si iubeat coniunx, durum est conscendere navem;</l><l n="99">tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer.</l><l n="100">quae moechum sequitur, stomacho valet, illa maritum</l><l n="101">convomit, haec inter nautas et prandet et errat</l><l n="102">per puppem et duros gaudet tractare rudentis.</l><l n="103">Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa</l><l n="104">Eppia? quid vidit propter quod ludia dici</l><l n="105">sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur</l><l n="106">coeperat et secto requiem sperare lacerto;</l><l n="107">praeterea multa in facie deformia, sicut</l><l n="108">attritus galea mediisque in naribus ingens</l><l n="109">gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli,</l><l n="110">sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos,</l><l n="111">hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori</l><l n="112">atque viro: ferrum est quod amant, hic Sergius idem</l><l n="113">accepta rude coepisset Veiento videri.</l><l n="114">Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas?</l><l n="115">respice rivales divorum, Claudius audi</l><l n="116">quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor,</l><l n="117">ausa Palatino tegetem praeferre cubili,<note>Clausen transposes 6.117 and 6.118, following Hermann.</note>
                  </l><l n="118">sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos</l><l n="119">linquebat comite ancilla non amplius una.</l><l n="120">sed nigrum flavo crinem abscondente galero</l></div></div></div></body></text></TEI>