cuius apud molles minima est iactura cathedras. Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem pertulit Ionium constanti pectore, quamvis mutandum totiens esset mare. iusta pericli si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur pectore nec tremulis possunt insistere plantis: fortem animum praestant rebus quas turpiter audent, si iubeat coniunx, durum est conscendere navem; tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer. quae moechum sequitur, stomacho valet, illa maritum convomit, haec inter nautas et prandet et errat per puppem et duros gaudet tractare rudentis. Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa Eppia? quid vidit propter quod ludia dici sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur coeperat et secto requiem sperare lacerto; praeterea multa in facie deformia, sicut attritus galea mediisque in naribus ingens gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli, sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos, hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori atque viro: ferrum est quod amant, hic Sergius idem accepta rude coepisset Veiento videri. Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas? respice rivales divorum, Claudius audi quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor, ausa Palatino tegetem praeferre cubili, Clausen transposes 6.117 and 6.118, following Hermann. sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos linquebat comite ancilla non amplius una. sed nigrum flavo crinem abscondente galero