digna tuo? cuneis an habent spectacula totis quod securus ames quodque inde excerpere possis? chironomon Ledam molli saltante Bathyllo Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit sicut in amplexu subito et miserabile longum; attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit. Ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant et vacuo clusoque sonant fora sola theatro, atque a plebeis longe Megalesia, tristes personam thyrsumque tenent et subligar Acci. Vrbicus exodio risum movet Atellanae gestibus Autonoes; hunc diligit Aelia pauper, solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur? accipis uxorem de qua citharoedus. Echion aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules. longa per angustos figamus pulpita vicos, ornentur postes et grandi ianua lauro, ut testudineo tibi, Lentule, conopeo nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans. Nupta senatori comitata est Eppia ludum ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi, prodigia et mores urbis damnante Canopo. inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit, sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus; famam contempserat olim,