intravit calidum veteri centone lupanar et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis prostitit auratis titulum mentita Lyciscae ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem, excepit blanda intrantis atque aera poposcit; continueque iacens cunctorum absorbuit ictus. omitted by PR Ψ . mox lenone suas iam dimittente puellas tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae, et lassata viris necdum satiata recessit, obscurisque genis turpis fumoque lucernae foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem. Hippomanes carmenque loquar coctumque venenum privignoque datum? faciunt graviora coactae imperio sexus minimumque libidine peccant. Optima set quare Censennia teste marito? bis quingena dedit: tanti vocat ille pudicam. nec pharetris Veneris macer est aut lampade fervet: inde faces ardent, veniunt a dote sagittae, libertas emitur; coram licet innuat atque rescribat: vidua est, locuples quae nupsit avaro. Cur desiderio Bibulae Sertorius ardet? si verum excutias, facies, non uxor amatur. tres rugae subeant et se cutis arida laxet, fiant obscuri dentes oculique minores: collige sarcinulas, dicet libertus, ‘et exi. iam gravis es nobis, et saepe emungeris, exi ocius’ et propera, sicco venit altera naso. interea calet et regnat poscitque maritum pastores et ovem Canusinam ulmosque Falernas;