set tibi dimidio constrictus cammarus ovo ponitur exigua feralis cena patella. ipse Venafrano piscem perfundit: at hic qui pallidus adfertur misero tibi caulis olebit lanternam; illud enim vestris datur alveolis quod canna Micipsarum prora subvexit acuta, propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur, quod tutos etiam facit a serpentibus atris. This line and 6.126 are the only two lines omitted by P (excepting, of course, vi. O 1-34). Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit, retibus adsiduis penitus scrutante macello proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem, instruit ergo focum provincia, sumitur illinc quod captator emat Laenas, Aurelia vendat. Virroni muraena datur, quae maxima venit gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster, dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas, contemnunt mediam temeraria lina Charybdim. vos anguilla manet longae cognata colubrae, aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse vernula riparum, pinguis torrente cloaca. et solitus mediae cryptam penetrare Suburae. Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem. ‘nemo petit, modicis quae mittebantur amicis a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat largiri; namque et titulis et fascibus olim maior habebatur donandi gloria, solum poscimus ut cenes civiliter, hoc face et esto, esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.’