et cui per mediam nolis occurrere noctem, clivosae veheris dum per monumenta Latinae: flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci et, ne te teneam, Romanorum omnia regum frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem respice, cum sities. nescit tot milibus emptus pauperibus miscere puer; set forma, set aetas digna supercilio, quando ad te pervenit ille? quando rogatus adest calidae gelidaeque minister? quippe indignatur veteri parere clienti, quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. maxima quaeque domus servis est plena superbis. ecce alius quanto porrexit murmure panem vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, quae genuinum agitent, non admittentia morsum; sed tener et niveus mollique siligine fictus servatur domino, dextram cohibere memento, salva sit artoptae reverentia, finge tamen te inprobulum, superest illic qui ponere cogat: ‘vis tu consuetis, audax conviva, canistris impleri panisque tui novisse colorem?’ ‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta coniuge per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’ Aspice quam longo distinguat distinguat P Vind.: distendat Ψ . pectore lancem quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta asparagis qua despiciat convivia cauda, dum venit excelsi manibus sublata ministri.