<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1276.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1" org="uniform" sample="complete"><div type="textpart" subtype="poem" n="5" met="hexameter" org="uniform" sample="complete"><l n="144">adferri minimasque nuces assemque rogatum,</l><l n="145">ad mensam quotiens parasitus venerit infans.</l><l n="146">Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,</l><l n="147">boletus domino, set quales Claudius edit</l><l n="148">ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.</l><l n="149">Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit</l><l n="150">poma dari, quorum solo pascaris odore,</l><l n="151">qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,</l><l n="152">credere quae possis subrepta sororibus Afris:</l><l n="153">tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit</l><l n="154">qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli</l><l n="155">discit ab hirsuta iaculum torquere capella.</l><l n="156">Forsitan inpensae Virronem parcere credas,</l><l n="157">hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus</l><l n="158">quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,</l><l n="159">si nescis, ut per lacrimas effundere bilem</l><l n="160">cogaris pressoque diu stridere molari.</l><l n="161">tu tibi liber homo et regis conviva videris:</l><l n="162">captum te nidore suae putat ille culinae;</l><l n="163">nec male coniectat: quis enim tam nudus, ut illum</l><l n="164">bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum</l><l n="165">vel nodus tantum et signum de paupere loro?</l><l n="166">spes bene cenandi vos decipit: ‘ecce dabit iam</l><l n="167">semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,</l><l n="168">ad nos iam veniet minor altilis.’ inde parato</l><l n="169">intactoque omnes et stricto pane tacetis.</l><l n="170">ille sapit qui te sic utitur, omnia ferre</l><l n="171">si potes, et debes, pulsandum vertice raso</l><l n="172">praebebis quandoque caput, nec dura timebis</l><l n="173">flagra pati, his epulis et tali dignus amico.</l></div></div></div></body></text></TEI>