adferri minimasque nuces assemque rogatum, ad mensam quotiens parasitus venerit infans. Vilibus ancipites fungi ponentur amicis, boletus domino, set quales Claudius edit ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit poma dari, quorum solo pascaris odore, qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, credere quae possis subrepta sororibus Afris: tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli discit ab hirsuta iaculum torquere capella. Forsitan inpensae Virronem parcere credas, hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt, si nescis, ut per lacrimas effundere bilem cogaris pressoque diu stridere molari. tu tibi liber homo et regis conviva videris: captum te nidore suae putat ille culinae; nec male coniectat: quis enim tam nudus, ut illum bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum vel nodus tantum et signum de paupere loro? spes bene cenandi vos decipit: ‘ecce dabit iam semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, ad nos iam veniet minor altilis.’ inde parato intactoque omnes et stricto pane tacetis. ille sapit qui te sic utitur, omnia ferre si potes, et debes, pulsandum vertice raso praebebis quandoque caput, nec dura timebis flagra pati, his epulis et tali dignus amico.