Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par altilis, et flavi dignus ferro Meleagri spumat spumat PSA: fumat Ψ . aper. post hunc tradentur tubera, si ver tunc erit et facient optata tonitrua cenas maiores. tibi habe frumentum, Alledius inquit, o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas. Structorem interea, nequa indignatio desit, saltantem spectes et chironomunta volanti cultello, donec peragat dictata magistri omnia; nec minimo sane discrimine refert, quo gestu lepores et quo gallina secetur. duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus et ponere foris, si quid temptaveris umquam hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis perditus, ut dicat regi bibe ? plurima sunt quae non audent homines perfusa dicere laena. quadringenta tibi si quis deus aut similis dis et melior fatis donaret homuncio, quantus, ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus! ‘da Trebio, pone ad Trebium. vis, frater, ab ipsis ilibus?’ o nummi, vobis hunc praestat honorem, vos estis fratres, dominus tamen et domini rex si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula luserit Aeneas nec filia dulcior illo; iucundum et carum sterilis facit uxor amicum. sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres in gremium patris fundat semel, ipse loquaci gaudebit nido, viridem thoraca iubebit