Quae porro nova sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto ut sine vano obtrectatu considerent an minutae istae admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint vel ad alendum studium vescae vel ad oblectandum fovendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint ex quo facile adolescent aut ingenia hominum vegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior. Quae autem parum plana videbuntur aut minus plena in structaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione vestigiorum contenti, persequantur ea post, si libebit, vel libris repertis vel magistris. Quae vero putaverint reprehendenda, his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, si si, added by Skutsch. quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere temere, Carrio; tempere, w (tempore R. ). obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus. Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, percontando, added by J. F. Gronov; see note 4. scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant labeant percontando scribendo, ω .. a Noctibus his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est: Nil cum fidibus graculost, graculos, ω . nihil cum amaracino sui. Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum scaevitas et invidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta pauca et quam ille homo festivissimus fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neve adeat profestum et profanum vulgus, a ludo musico diversum.