<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Hac enim iudicii norma Varronem quoque usum videmus. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Nam praeter illas unam et viginti quae <q>Varronianae</q> vocantur, quas idcirco a ceteris segregavit, quoniam dubiosae non erant set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probavit <pb xml:id="v1.p.246"/> adductus filo atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto vindicavit, sicuti istam quam nuperrime legebamus, cui est nomen <hi rend="italic">Boeotia.</hi> </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Nam cum in illis una et viginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitavit quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitaverit, si vel hos solos ex ea fabula versus cognoverit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Parasitus ibi esuriens haec dicit:</p><quote rend="blockquote"><l>Ut illúm di perdant, prímus qui horas répperit,</l><l>Quique ádeo primus státuit <choice><corr>hic</corr><sic>hie</sic></choice> solárium,</l><l>Qui míhi comminuit mísero articulatím diem.</l><l>Nam unúm <note>unum, <hi rend="italic">added by Hertz.</hi></note> me puero vénter erat soláríum</l><l>Multo ómnium istorum óptimum et veríssimum;</l><l>Ubivís monebat ésse, nisi quom níl erat.</l><l>Nunc étiam quod est non éstur, nisi solí libet;</l><l>Itaque ádeo iam oppletum óppidum est soláriis,</l><l>Maiór pars populi iam <note>iam, <hi rend="italic">added by Hertz;</hi> ut aridi reptent, <hi rend="italic">Ritschl.</hi></note> áridi reptánt fame.</l></quote></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Favorinus quoque noster, cum <hi rend="italic">Nervulariam</hi> Plauti legerem, quae inter incertas habita est, et audisset ex ea comoedia versum hunc: <quote rend="blockquote"><l>Scrattáe, scrupipedae, stríttivillae sórdidae,</l></quote> <pb xml:id="v1.p.248"/> delectatus faceta verborum antiquitate, meretricum vitia atque deformitates significantium, <q>vel unus hercle,</q> inquit, <q>hic versus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse.</q></p></div></div></div></div></body></text></TEI>