<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti eius esse solas existimavit. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Neque tamen dubium est quin istaec quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatae et <note>et, <hi rend="italic">added by Carrio.</hi></note> expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Sed enim <hi rend="italic">Saturionem</hi> et <hi rend="italic">Addictum</hi> et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operas artificum scaenicorum <choice><corr>pepererat</corr><sic>peperat</sic></choice>, in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae <q>trusatiles</q> appellantur, operam pistori locasset.</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, <hi rend="italic">Hariolum</hi> et <hi rend="italic">Leontem,</hi> cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a triumviris coniectus esset. Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his quas supra dixi fabulis delicta sua et petulantias dictorum quibus multos ante laeserat diluisset. </p></div></div><pb xml:id="v1.p.252"/><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><head>IV</head><div type="textpart" n="a" subtype="section"><head>Argument</head><p>Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>