<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Athenienses autem aliter observare, idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem <note>insequentem, <hi rend="italic">Damsté.</hi></note> totum id spatium unius diei nomine appellare; </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> multos vero in terra Umbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem; <q>quod quidem,</q> inquit, <q>nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei sextam.</q></p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam, multis argumentis ostenditur. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna, sed ea quae inter noctem fiunt diebus addicuntur, non noctibus; </p></div></div></div></div></body></text></TEI>