<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Istaec autem omnia de dierum temporibus et finibus ad observationem disciplinamque iuris antiqui pertinentia cum in libris veterum inveniremus, non dubitabamus quin Vergilius quoque id ipsum <pb xml:id="v1.p.244"/> ostenderit, non exposite atque aperte, sed, ut <choice><corr>hominem</corr><sic>hoiniem</sic></choice> decuit poeticas res agentem, recondita et quasi operta veteris ritus significatione: </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p><quote rend="blockquote"><l>Torquet (inquit) medios nox umida cursus</l><l>Et me saevus equis oriens afflavit anhelis.</l></quote></p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>His enim versibus oblique, sicuti dixi, admonere voluit, diem quem Romani <q>civilem</q> appellaverunt a sexta noctis hora oriri.</p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><head>III</head><div type="textpart" n="a" subtype="section"><head>Argument</head><p>De noscendis explorandisque Plauti comoediis, <choice><corr>quoniam</corr><sic>quonian</sic></choice> <choice><corr>promisce</corr><sic>promise</sic></choice> verae atque falsae nomine eius <choice><corr>inscriptae</corr><sic>inscriptac</sic></choice> feruntur; atque inibi, quod Plautus in pistrino <note>in pistrinum (pistrino, <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>), <hi rend="italic">added in</hi> <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>.</note> et Naevius in carcere fabulas scriptitarint.</p></div><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>VERUM esse comperior quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis quae dicuntur <q>ambiguae</q> crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>