Istaec autem omnia de dierum temporibus et finibus ad observationem disciplinamque iuris antiqui pertinentia cum in libris veterum inveniremus, non dubitabamus quin Vergilius quoque id ipsum ostenderit, non exposite atque aperte, sed, ut hominem hoiniem decuit poeticas res agentem, recondita et quasi operta veteris ritus significatione: Torquet (inquit) medios nox umida cursus Et me saevus equis oriens afflavit anhelis. His enim versibus oblique, sicuti dixi, admonere voluit, diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri. III Argument De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam quonian promisce promise verae atque falsae nomine eius inscriptae inscriptac feruntur; atque inibi, quod Plautus in pistrino in pistrinum (pistrino, ς ), added in ς . et Naevius in carcere fabulas scriptitarint. VERUM esse comperior quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis quae dicuntur ambiguae crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius.