<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><q>Quorum,</q> inquit, <q>avaritia mentem <note>mentem, <hi rend="italic">supplied by Dziatzko;</hi> avaritiam tenuit (ienuit, <hi rend="italic">V</hi>; avaritia intenuit, <hi rend="italic">R</hi>), <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>.</note> tenuit et corrupit quique sese quaerundae undique pecuniae dediderunt, eos plerosque tali genere vitae occupatos videmus, ut sicuti alia in his omnia prae pecunia, ita labor quoque virilis exercendique corporis studium relictui sit.</q> </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><q rend="merge">Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos habent, in quibus omnis eorum vigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallustius ait, <q>effeminatur.</q></q></p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Tum Favorinus legi denuo verba eadem Sallustii iubet atque, ubi lecta sunt, <q>Quid igitur,</q> inquit, <q>dicimus, quod multos videre est pecuniae cupidos et eosdem tamen corpore esse vegeto ac valenti?</q> </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Tum ille ita respondit: <q>Respondes non hercle inscite. Quisquis,</q> inquit, <q>est pecuniae cupiens et corpore tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque rerum vel studio vel exercitio eum teneri <pb xml:id="v1.p.238"/> necessum est atque in sese colendo non aeque esse parcum.</q> </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p><q rend="merge">Nam si avaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque virtutis neque virium neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id vere dici potest effeminando esse et animo et corpori, si <note>si, <hi rend="italic">added by H. J. Müller.</hi></note> qui neque sese neque aliud curent, nisi pecuniam.</q></p></div></div></div></div></body></text></TEI>