<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> inquam, <q>longe iamdiu in eo ipse quaerendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem.</q></p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Vix ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Favorini, qui videbatur esse <pb xml:id="v1.p.236"/> in litteris veterator, <q>Valerium,</q> inquit, <q>Probum audivi haec dicere: usum esse Sallustium circumlocutione quadam poetica et, cum dicere vellet hominem avaritia corrumpi, corpus et animum dixisse, quae duae res hominem demonstrarent; namque homo ex anima et corpore est.</q> </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><q>Numquam,</q> inquit Favorinus, <q>quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, vel subtilissimum brevitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret.</q></p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Erat tum nobiscum in eodem ambulacro homo quispiam sane doctus. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Is quoque a Favorino rogatus ecquid haberet super ea re dicere, huiuscemodi verbis usus est: </p></div></div></div></div></body></text></TEI>