inquam, longe iamdiu in eo ipse quaerendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem. Vix ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Favorini, qui videbatur esse in litteris veterator, Valerium, inquit, Probum audivi haec dicere: usum esse Sallustium circumlocutione quadam poetica et, cum dicere vellet hominem avaritia corrumpi, corpus et animum dixisse, quae duae res hominem demonstrarent; namque homo ex anima et corpore est. Numquam, inquit Favorinus, quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, vel subtilissimum brevitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret. Erat tum nobiscum in eodem ambulacro homo quispiam sane doctus. Is quoque a Favorino rogatus ecquid haberet super ea re dicere, huiuscemodi verbis usus est: