Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutarchus in Epicuro accusando λεξιθηρεῖ Has enim curas vocum verborumque verborurmque elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur. X Argument Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit. SERVIUS SULPICIUS, iuris iunis civilis auctor, vir bene litteratus, scripsit ad M. Varronem rogavitque ut rescriberet quid significaret verbum quod in censoriis libris scriptum esset. Id erat verbum favisae Capitolinae. Varro rescripsit in memoria memorial sibi esse quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset, voluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem aedem, Mercier; eadem, ω ; eandem, ς . conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam favisae impedissent.