<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius quae dicta sunt dicemus. <q>Aut recte,</q> inquiunt, <q>imperat pater aut perperam.</q></p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><q rend="merge">Si recte imperat, non quia imperat parendum, sed quoniam id fieri ius est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum quod fieri non oportet.</q></p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Deinde ita concludunt: <q>Numquam igitur est patri parendum quae imperat.</q> </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Set neque istam sententiam probari accepimus—argutiola quippe haec, sicuti mox </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>ostendemus, frivola et inanis est—neque autem illa quam primo in loco diximus vera et proba videri potest, omnia esse quae pater iusserit parendum. Quid enim? </p></div></div></div></div></body></text></TEI>