Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius quae dicta sunt dicemus. Aut recte, inquiunt, imperat pater aut perperam. Si recte imperat, non quia imperat parendum, sed quoniam id fieri ius est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum quod fieri non oportet. Deinde ita concludunt: Numquam igitur est patri parendum quae imperat. Set neque istam sententiam probari accepimus—argutiola quippe haec, sicuti mox ostendemus, frivola et inanis est—neque autem illa quam primo in loco diximus vera et proba videri potest, omnia esse quae pater iusserit parendum. Quid enim?