<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p> Quae sua vi recta aut honesta sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, sive imperet pater sive non imperet; </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> sed quae his contraria quaeque turpia, omnino iniqua sunt, ea ne si imperet quidem. </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> Quae vero in medio sunt et a Graecis tum, <foreign xml:lang="grc">μέσα</foreign> tum <foreign xml:lang="grc">ἀδιάφορα</foreign> appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum venire, quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: propterea in eiusmodi omnium rerum generibus patri parendum esse censent, veluti si uxorem ducere imperet aut causas pro reis dicere. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Sed enim si imperet uxorem ducere infamem, <pb xml:id="v1.p.146"/> propudiosam, criminosam, aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese haec media atque indifferentia. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>