si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperabit imperabi, A ; imperavit, ω . turpia aut impia? Media igitur sententia optima atque tutissima visa est, quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum. Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda. Conclusio vero illa qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest: Omnia, quae in rebus humanis fiunt, ita ut docti censuerunt, aut honesta sunt aut turpia.