<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Non igitur, quia vulgo dici solet <q>(vexatum esse</q> quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est.</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>M. Catonis verba sunt ex oratione quam <hi rend="italic">De Achaeis</hi> scripsit: <q>Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret</q>; <q>vexatam</q> Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit; M. Tullius <hi rend="italic">IV.</hi> </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><hi rend="italic">In Verrem:</hi><q>Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur.</q></p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>De <q>inlaudato</q> autem duo videntur responderi posse. Unum est eiusmodi: Nemo quisquam <choice><corr>tam</corr><sic>tan</sic></choice> <pb xml:id="v1.p.138"/> efflictis <note>efflictis. <hi rend="italic">Macr. vi.</hi> 712.; effi(c)tis, <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>.; efferis, <foreign xml:lang="grc">ς</foreign></note> est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat. Unde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est: <quote rend="blockquote"><l><foreign xml:lang="grc">Πολλάκι τοι</foreign><note><foreign xml:lang="grc">τοι</foreign> Stobaeus, Diog., Apost.; <foreign xml:lang="grc">γὰρ</foreign> <hi rend="italic">Macr.</hi></note></l></quote> </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is <q>inlaudatus</q> est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae privatio <q>inculpatum</q> facit. <q>Inculpatus</q> autem instar est absolutae virtutis; <q>inlaudatus</q> quoque igitur 11 finis est extremae malitiae. Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est: <foreign xml:lang="grc">τὼ δʼ οὐκ ἄκοντε πετέσθην,</foreign> et item illud: <quote rend="blockquote"><l><foreign xml:lang="grc">Ἔνθʼ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον</foreign></l><l><foreign xml:lang="grc">Οὐδὲ καταπτώσσοντʼ, οὐδʼ οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι.</foreign></l></quote> </p></div></div></div></div></body></text></TEI>