Is inlaudatus autem ergo, Macr. est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret. Tertium restat ex is quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit. Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur. Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat: Quem pellis (inquit) ahenis In plumam squamis auro conserta tegebat,