Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς τοῦ παντός, Macr .; omitted by ω . τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. Eadem ratione idem Vergilius inamabilem dixit Stygiam paludem. Nam sicut inlaudatum κατὰ στέρησιν laudis, ita inamabilem κατὰ amoris στέρησιν detestatus est. Altero modo inlaudatus ita defenditur: Laudare significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor, auctor, Macr.; autem, ω . laudari dicitur, quod est nominari.