<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>NONNULLI grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque <pb xml:id="v1.p.134"/> ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus:</p><quote rend="blockquote"><l>Candida succinctam latrantibus inguina monstris</l><l>Dulichias vexasse rates et gurgite in alto</l><l>A! timidos nautas canibus lacerasse marinis;</l></quote></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><q>vexasse</q> enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi, nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Item aliud huiuscemodi reprehendunt: <quote rend="blockquote"><l part="F">Quis aut Eurysthea durum</l><l>Aut inlaudati nescit Busiridis aras?</l></quote> <q>Inlaudati</q> parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione <note>detestatione, <hi rend="italic">Macr. vi. 7, and iii. 5. 9;</hi> de retractacione (retractione, <hi rend="italic">P</hi>), <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>.; detract(at)ione, <hi rend="italic">TY;</hi> deprecatione, <hi rend="italic">Mdg.</hi></note> execrationeque totius generis humani dignus esset.</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Item aliud verbum culpaverunt: <quote rend="blockquote"><l>Per tunicam squalentem auro latus haurit apertum,</l></quote> tamquam si non convenerit dicere <q>auro squalentem,</q> quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Sed de verbo <q>vexasse</q> ita responderi posse credo: <q>Vexasse</q> grave verbum est factumque ab eo videtur, <pb xml:id="v1.p.136"/> quod est <q>vehere,</q> in quo inest vis iam quaedam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui vehitur. <q>Vexare</q> autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is <q>vexari</q> proprie dicitur, sicuti <q>taxare</q> pressius crebriusque est quam <q>tangere,</q> unde id procul dubio inclinatum est, et <q>iactare</q> multo fusius largiusque est quam <q>iacere,</q> unde id verbum traductum est, et <q>quassare</q> quam <q>quatere</q> gravius violentiusque est. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>