<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><div type="textpart" n="a" subtype="section"><head>Argument</head><p>Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.</p></div><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones venti quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt <gap reason="lost"/> <note><hi rend="italic">lacuna indicated by Mommsen, who suggested:</hi> animadversum est ut diversus sit ab eo quem faciunt, <hi rend="italic">which is followed in the translation.</hi></note> in mari austri atque Africi. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Nam fluctus, qui flante aquilone maximi et creberrimi excitantur, simul ac ventus posuit, sternuntur et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> At non idem fit flante austro vel Africo; quibus iam nihil spirantibus undae tamen factae diutius tument et a vento quidem iamdudum tranquillae <note><hi rend="italic">Beroaldus;</hi> tranquilla, <hi rend="italic">MSS.</hi></note> sunt, sed mare est etiam atque etiam undabundum. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Eius rei causa esse haec coniectatur, quod venti a septentrionibus, ex altiore caeli parte in mare incidentes, deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quae tantisper erutae volvuntur, dum <pb xml:id="v1.p.230"/> illius infusi desuper spiritus vis manet. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>