<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est, austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque. Cuius rei causam, cum Aristotelis libros <hi rend="italic">Problematorum</hi> praecerperemus, notavi.</p></div></div></div><pb xml:id="v1.p.234"/><div type="textpart" n="3" subtype="book"><head>Liber Tertius</head><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><head>I</head><div type="textpart" n="a" subtype="section"><head>Argument</head><p>Quaesitum atque tractatum quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non <choice><corr>animum</corr><sic>animumum</sic></choice> modo virilem, sed corpus quoque ipsum <choice><corr>effeminare</corr><sic>efferninare</sic></choice>.</p></div><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>HIEME iam decedente, apud balneas Titias in area subcalido sole cum Favorino philosopho ambulabamus; atque ibi inter ambulandum legebatur <hi rend="italic">Catilina</hi> Sallustii, quem in manu amici conspectum legi iusserat. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Cumque haec verba ex eo libro lecta essent: <q>Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita et <note><hi rend="italic">MSS. of Sall. omit</hi> et.</note> insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur,</q> </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> tum Favorinus me aspiciens <q>Quo,</q> inquit, <q>pacto corpus hominis avaritia effeminat? Quid enim istuc sit, quod animum virilem ab ea effeminari dixit, videor ferme assequi, set quonam modo corpus quoque hominis effeminet nondum <choice><corr>reperio</corr><sic>rcperio</sic></choice>.</q> <q>Et ego,</q> </p></div></div></div></div></body></text></TEI>