Atque ita cassita nidum migravit, seges a domino demessa est. Haec quidem est Aesopi fabula de amicorum et propinquorum levi plerumque et inani fiducia. Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent quam ut in nobis tantum ipsis nitamur, alia autem omnia quae extra nos extraque nostrum animum sunt neque pro nostris neque pro nobis ducamus? Hunc Aesopi apologum Q. Ennius in Satiris scite admodum et venuste versibus quadratis composuit. Quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriae operae pretium esse hercle puto: Hóc erit tibi árgumentum sémper in promptú promptu, T; promptum, ω . situm: Né quid expectés amicos, quód tute agere póssies.