<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><q rend="merge"><choice><corr>tum</corr><sic>Turn</sic></choice> ille rursum ad filium <q>amici isti magnam partem,</q> inquit, <q>cessatores sunt. Quin potius imus et cognatos adfinesque <note>adfines amicosque, <hi rend="italic">MSS.</hi></note> nostros oramus ut assint eras tempori ad metendum?</q></q></p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p><q rend="merge">Itidem hoc pulli pavefacti matri nuntiant. Mater hortatur ut tum quoque sine metu ac sine cura sint, <choice><corr>cognatos</corr><sic>cognates</sic></choice> adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et <choice><corr>statim</corr><sic>static</sic></choice> dicto oboediant: <q>Vos modo,</q> inquit, <q>advertite, si modo quid denuo dicetur.</q></q></p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p><q rend="merge">Alia luce orta avis in pastum profecta est. Cognati et adfines opera, <note>opera, <hi rend="italic">suggested by Hosius</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> x. 14. 1); operam, <hi rend="italic">MSS.</hi></note> quam dare rogati sunt supersederunt.</q></p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p><q rend="merge">Ad postremum igitur dominus filio: <q>Valeant,</q> inquit, <q>amici cum propinquis. Afferes primo luci <note>primo luci, <hi rend="italic">P;</hi> prima luce, <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>.</note> falces duas; unam egomet mihi et tu tibi capies alteram et frumentum nosmetipsi manibus nostris eras metemus.</q></q></p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p><q rend="merge">Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audivit, <q>Tempus,</q> inquit, <q>est cedendi et abeundi; fiet nunc dubio procul quod futurum dixit. In ipso enim iam vertitur cuia res est, non in alio, unde petitur.</q></q></p></div></div></div></div></body></text></TEI>