Sed de lunae solisque defectionibus, non minus in eius rei causa reperienda sese exercuerunt. Quippe M. Cato, vir in cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose super ea re opinatus est. Verba Catonis ex Originum quarto haec sunt: Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit. Usque adeo parvi fecit rationes veras solis et lunae deficientium vel scire vel dicere. XXIX Argument Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis