<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="27" subtype="chapter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><q rend="merge">Quibus verbis,</q> inquit, <q>ostenditur Philippus, non, ut Sertorius, corporis dehonestamento laetus, quod est,</q> inquit, <q>insolens et inmodicum, sed prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodigendos daret quaestu atque compendio gloriarum.</q></p></div></div><div type="textpart" n="28" subtype="chapter"><head>XXVIII</head><div type="textpart" n="a" subtype="section"><head>Argument</head><p>Non esse <choice><corr>compertum</corr><sic>compertnm</sic></choice> cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet.</p></div><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>QUAENAM esse causa videatur quamobrem terrae tremores fiant, non modo his communibus hominum sensibus opinionibusque incompertum, <note>incompertum, <hi rend="italic">Skutsch</hi>; compertum, <hi rend="italic">MSS.</hi></note> sed ne inter physicas quidem philosophias satis constitit ventorumne vi accidant specus hiatusque terrae subeuntium an aquarum subter in terrarum cavis undantium pulsibus fluctibusque, ita uti videntur existimasse antiquissimi Graecorum, qui Neptunum <foreign xml:lang="grc">σεισίχθονα</foreign> appellaverunt, an cuius aliae rei causa alteriusve dei vi ac numine, nondum etiam, sicuti diximus, pro certo creditum. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Propterea veteres Romani, cum in omnibus aliis vitae <choice><corr>officiis</corr><sic>oficiis</sic></choice>, tum in constituendis religionibus atque in dis inmortalibus animadvertendis castissimi <choice><corr>cautissimique</corr><sic>cautissirnique</sic></choice>, ubi terrain movisse senserant nuntiatumve erat, ferias eius rei <pb xml:id="v1.p.222"/> causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hanc rem opus esset, hostiam <q>si deo, si deae</q> immolabant, idque ita ex decreto pontificum observatum esse M. Varro dicit, quoniam et qua vi et per quem deorum dearumve terra tremeret incertum esset.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>